| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. VII. – [8] Agnoscat se humana debilitas, et [82A] in primo homine universarum generationum damnata successio; et cum mortui vivificantur, cum caeci illuminantur, cum impii justificantur, confiteantur vitam, et lumen, et justitiam suam Jesum Christum; et qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i,31), non in se: qui cum esset impius, et caecus, et mortuus, a liberatore suo gratis accepit et justitiam, et lumen, et vitam. Non enim juste agebat, et aucta est justitia ejus; nec ad Deum gradiebatur, et confirmatus est cursus ejus; nec diligebat Deum, et inflammata est charitas ejus; sed cum esset sine fide, ac proinde impius, accepit Spiritum fidei, et factus est justus: Justus autem ex fide vivit (Rom, i,17); et, Sine fide nemo potest placere Deo (Hebr. xi,6); et, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv,25): [82B] ut scilicet intelligat justitiam infidelium non esse justitiam quia sordet natura sine gratia.