| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. VIII. – [9] Amissa quippe naturali innocentia, homo exsul ac perditus, ambulans sine via, profundiores intrabat errores; sed quaesitus, et inventus, et reportatus est, et in via quae veritas et vita est introductus; ac dilectione in Deum, qui illum non diligentem prior dilexit, ignitus est: sicut dicit beatus apostolus Joannes, Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos (I Joan. iv,10); et iterum, Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (I Joan. iv, 19); et idem dicit, Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum; quia Deus [82C] charitas est (I Joan. iv,7 et 8). Cui beatus Paulus congruit, dicens, In Christo Jesu, neque circumcisio, neque praeputium valet aliquid, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. v,6). Unde habetur haec fides connexa charitati, nisi unde eam ipse monstrat acceptam, dicens, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in cum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini (Philip. i,29). Quod utique fieri sine magna charitate non poterat. Et iterum, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v,5). Sine qua charitate Apostolus quantam fidem quantamque scientiam, quas virtutes, quae studia, quos labores, nihil prodesse testatur (I Cor. xiii,3)? Quia scilicet multa laudabilia atque miranda possunt in homine reperiri, quae sine [82D] charitatis medullis habent quidem pietatis similitudinem, sed non habent veritatem.