| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. IX. – [10] Hoc ergo tanto et tam ineffabili bono, nemo inventus est dignus, sed quicumque electus est a Deo, factus est dignus; sicut dicit Apostolus (Coloss. i,3), Gratias agentes Patri, qui [83A] dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Et idem ad Timotheum (II Tim. i,8): Contabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Et ad Titum (Tit. iii,3): Eramus, inquit, et nos aliquando insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem: cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus jusitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Gratia igitur Dei quoscumque [83B] justificat, non ex bonis meliores, sed ex malis bonos facit; postea per profectum, ex bonis factura meliores; non adempto libero arbitrio, sed liberato: quod donec sine Deo solum fuit, mortuum fuit justitiae, vixitque peccato: ubi autem ipsum illuminavit misericordia Christi, erutum est a regno diaboli, et factum est regnum Dei; in quo ut permanere possit, ne ea quidem facultate sufficit sibi, nisi inde accipiat perseverantiam, unde accepit industriam [Forte justitiam].