| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. X. – [11] Quoniam et ipsius sancti Petri ardentissima fides in tentationibus defecisset, nisi pro eo Dominus supplicasset: sicut Evangelista manifestat, dicens (Luc. xxii,31, 32): Dixit autem Jesus Petro, Simon, Simon, ecce Satanas postulavit [83C] ut vos cribaret velut triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua: et tu tandem conversus, confirma fratres tuos; et roga, ne intretis in tentationem (Ibid., 40). Et ut magis probaretur liberum arbitrium nihil posse sine gratia; cui dictum fuerat, Confirma fratres tuos, et roga, ne intretis in tentationem; quique responderat, utique ex libero arbitrio, Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire (Ibid., 33); eidem praedicitur quod priusquam gallus cantet, ter Dominum negaturus sit. Quod quid est aliud quam quod in fide defecturus sit? Certe rogaverat pro eo Dominus ne deficeret fides ipsius: nec utique frustra rogaverat, cujus una erat cum eo quem rogaverat, operatio. Sed ne libero arbitrio videretur stare qui de se [83D] magna promiserat, permittitur periclitari; ut conturbatum ac deficientem ille respiciat et reficiat, sine quo nemo consistit, nemo persistit.