| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. XI. – [12] Ab hac autem confessione gratiae [84A] Dei, ideo quidam resiliunt, ne cum eam talem confessi fuerint, qualis divino eloquio praedicatur, et qualis opere suae potestatis agnoscitur, etiam hoc necesse habeant confiteri, quod ex omni numero hominum per saecula cuncta natorum, certus apud Deum, definitusque sit numerus praedestinati in vitam aeternam populi, et secundum propositum Dei vocantis electi. Quod quidem tam impium est negare, quam ipsi gratiae contraire. Neque enim remotum est ab inspectione communi quot saeculis quam innumera hominum millia erroribus suis impietatibusque dimissa, sine ulla veri Dei cognitione defecerint. Sicut etiam in Actibus Apostolorum, Pauli et Barnabae verba declarant, dicentium Licaoniis (Act. xiv,14): Viri fratres, quid haec facitis? Et nos [84B] mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ut ab his vanis convertamini ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; qui in praeteritis generationibus, dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens eis, de coelo dans pluviam et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra. Cum utique si eis vel naturalis intelligentia, vel usus beneficiorum Dei ad capessendam vitam aeternam sufficere potuisset, nostro etiam tempore rationalis nos contemplatio, et temperies aeris, et fructum copia, ciborumque salvaret: quia scilicet melius natura utentes, Creatorem nostrum propter quotidiana ipsius dona coleremus. [84C]