Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XII. – [13] Sed absit ab animis piorum et Christi sanguine redemptorum stulta nimium et perniciosa persuasio. Naturam humanam non liberat extra unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. ii,5); sine illo nemini salus est (Act. iv,12). Sicut ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix,3); ita ipse reficit nos, et non ipsi nos. Ac ne sibi facultas hominis pretium reparationis hujus, vel post restitutionem sui, per opera videretur justitiae repensare; effuderunt se divitiae bonitatis Dei in ipsa quorumdam primordia parvulorum; in quibus nec praecedens eligitur, nec secutura devotio; non obedientia, non discretio, non voluntas. De his enim loquor qui mox ut nati sunt renascuntur, et rapti ab hac vita aeternae beatitudini [84D] deputantur; cum tamen innumerabilis multitudo, ejusdem naturae, ejusdem conditionis infantium, sine regeneratione decedat, de qua dubitari non potest quod partem in Dei civitate non habeat. [85A]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL