Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XIII. – [14] Et ubi est illud quod nobis quasi contrarium a non intelligentibus semper opponitur, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. ii,4)? Numquid non sunt de omnibus hominibus qui a praeteritis generationibus usque in hoc tempus sine Dei cognitione perierunt? Et si majoribus natu (quod non recte dicitur) mala opera quae libero arbitrio commiserant obfuerunt, quasi boni, non mali gratia liberentur, inter salvatos parvulos et non salvatos parvulos, quae meritorum potuit esse discretio? quid istos introduxit in regnum Dei? quid istos exclusit a Dei regno? Equidem si meritum consideres, non una pars salvari meruit, sed utraque damnari: quia omnibus in Adae praevaricatione prostratis, nisi [85B] quosdam assumeret misericors gratia, maneret super universos inculpata justitia. Quae autem sit discretionis istius in secreto consilio Dei causa vel ratio, et supra facultatem humanae cognitionis inquiritur, et sine fidei diminutione nescitur: modo confiteamur neminem immerito perdi, neminem merito liberari, et omnipotentissimam Domini bonitatem omnes salvare, et omnes ad agnitionem veritatis imbuere, quos vult omnes fieri salvos, et ad agnitionem veritatis venire. Nisi enim ipso vocante, docente, salvante, nemo venit, nemo eruditur, nemo salvatur. Quia etsi indifferenter omnibus hominibus jubentur praedicare doctores, et semen verbi ubique disserere; tamen neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. iii,7). [85C]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL