| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. XIV. – [15] Unde cum apostoli gentibus Evangelium praedicare coepissent, de parte quadam eorum qui audierant, Scriptura commemorat, dicens, Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. xiii,48). Et alibi, cum multae mulieres audirent Paulum docentem: Quaedam, inquit, mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Tyatirorum, colens Deum, audivit, cujus Dominus aperuit cor ut intenderet his quae dicebantur a Paulo (Act. xvi,14). Et rursum eo ipso tempore, quo ad omnes gentes praedicatio Evangelii mittebatur, quaedam loca Apostoli adire prohibentur ab eo qui vult omnes homines salvos fieri et [85D] ad agnitionem veritatis venire: multis utique in illa retardatis atque aversis [Forte retardati atque aversi] Evangelii mora, sine agnitione veritatis et sine regenerationis consecratione morituris. Dicat ergo Scriptura quod gestum est: Transeuntes autem, inquit, Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a sancto Spiritu loqui verbum in Asia. Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et non permisit illos Spiritus Jesu (Ibid.). Quid autem mirum, [86A] si inter ipsa evangelicae praedicationis exordia, non poterant ire apostoli nisi quo eos Spiritus Dei ire voluisset; cum videamus plerasque gentes modo primum Christianae gratiae fieri coepisse participes, alias autem nullum adhuc odorem boni istius attigisse?