| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. XV. – [16] An dicendum est, voluntati Dei humanas obsistere voluntates, et tam feros tamque intractabiles horum hominum esse mores, ut Evangelium ideo non audiant, quia praedicationi impia corda non pateant? Et quis istis corda mutavit, nisi qui finxit singillatim corda eorum (Psal. xxxii,15)? Quis hujus rigoris duritiem ad obediendi mollivit affectum, nisi qui potens est de lapidibus Abrahae filios excitare (Matth. iii,9)? Et quis dabit praedicantibus [86B] intrepidam illaesamque constantiam, nisi ille qui ait Paulo, Noli timere, sed loquere, et ne taceas; propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Act. xviii,9)? Puto autem quod nemo audeat dicere ullam mundi gentem, ullam terrae praetermittendam esse regionem, in qua non sint Ecclesiae tabernacula dilatanda, dicente Deo ad Filium, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. ii,8); et iterum, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. xxi,28): dicente quoque ipso Domino, Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, [86C] et tunc veniet finis (Matth. xxiv,14). Quaecumque ergo gentes nondum audierunt, audient Evangelium, et credent quotquot ex eis praeordinati sunt in vitam aeternam (Act. xiii,48). Non enim alii venient in consortium haereditatis Christi, quam qui ante constitutionem mundi electi sunt, et praedestinati atque praesciti, secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae (Ephes. i,11).