Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XVI. – [17] Confiteamur igitur opera Domini, et glorificemus misericordias ejus, nec impatienter feramus quod quae aut quanta sint electionis vasa non novimus. Quia et in anterioribus saeculis, quando de unius gentis populo dicebatur, Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. lxxv,2); futura gentium latebat electio; et postmodum [86D] innotuit quod revelatum ante non fuerat: sicut dicit Apostolus, Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu (Ephes. i,11). Et in Actibus apostolorum, Obstupuerunt, inquit, ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act. x,45). Si enim [87A] hoc consilium vocationis suae Dominus, quamdiu voluit, abscondit ac distulit, et quando voluit, revelavit, sanctisque ejus ignorantia ista non nocuit, cur spei nostrae obesse credimus, si in quo numero quibusve hominibus vasa misericordiae in gloriam praeparantur, occulitur? cum tamen constet regnum coelorum omnes ingressuros bonos, hoc eis donante Dei gratia, et nullos ingressuros malos, hoc ipsorum merente nequitia.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL