| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. XVIII. – [19] Ea autem quae de fato et de duabus massis duabusque naturis, stultissimo mendacio, in tanti viri injuriam jactitantur, neque ipsum quidem onerant, in cujus libris copiosissime hujusmodi destruuntur errores; nec nos perturbant, qui tales opiniones cum suis auctoribus exsecramur [88B] (Vide Aug. lib. ii contra duas epist. Pelag. c. 6 et 7, ac lib. iv contra Julian, c. 8, infra append. parte ii). Sed videant quomodo se a dedecore istius exuant falsitatis, qui possunt tam inepta confingere, si hi quorum abutuntur auribus, aliquantulum diligentiae ad cognoscenda ea quae praestantissimus minister gratiae disputavit, intenderint: licet omnem istius inquisitionis moram ipsi, qui haec loquuntur, praevenire deberent, proferendo atque explicando libros, ullamve eorum particulam demonstrando, quam per dubium saltem intellectum tali interpretationi obnoxium vir sanctus ediderit. Sed prorsus nihil tale apud nos audierunt, nihil tale legerunt: quia non fato quidquam geri, sed omnia Dei judicio novimus ordinari, nec ex duabus massis duabusve [88C] naturis, sed ex una massa, quae est caro primi hominis, unam scimus omnium hominum creatam crearique naturam, et eamdem per ipsius primi hominis liberum arbitrium, in quo omnes peccaverunt (Rom. v,22), esse prostratam; nec ullo modo ab aeternae mortis debito liberam, nisi eam ad imaginem Dei secundae creationis Christi gratia reformaverit, liberumque ejus arbitrium agendo, aspirando, auxiliando, et usque in finem praeeundo servaverit.