Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

EPILOGUS. – [17] [88C]Unde quia perspicit sanctitas tua (si tamen sermonis mei non obsistit obscuritas) frustra quosdam de nobis conqueri, et omnes illas ineptas criminationes, ad exasperandos avertendosque animos eorum quibus aliud volunt persuadere, contexi: [88D] confide ergo in virtute misericordiae Dei, quoniam haec contradictio, sicut in aliis mundi partibus, [89A] ita et in his regionibus conquiescet: ut praedicatio summi hoc tempore in Ecclesia viri, etiam ab his a quibus ad praesens repellitur, adjuvetur. Tu autem, dilectissime et venerandissime mihi frater, si vere de his quaestionibus instrui desideras, sicut desiderare te convenit, ipsis beati Augustini [90A] disputationibus cognoscendis impende curam, ut in confitenda Dei gratia defaecatissimam ac saluberrimam evangelicae apostolicaeque doctrinae intelligentiam consequaris. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi custodiat te in omni tempore, et per viam veritatis dirigat in vitam aeternam.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL