Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. II. – [3] Sed in hac professione, quo dolo vasa irae molirentur irrepere, ipsa Dei gratia vasis misericordiae revelavit. Intellectum est enim, saluberrimeque perspectum, hoc tantum eos de gratia confiteri, quod quaedam libero arbitrio sit magistra, seque per cohortationes, per legem, per doctrinam, i per creaturarum contemplationem, per miracula, perque terrores extrinsecus judicio ejus ostentet, quo unusquisque secundum voluntatis suae motum, [78B] si quaesierit, inveniat; si petierit, accipiat; si pulsaverit, introeat. Quia scilicet gratiae ipsius vocatio, hoc primum circa nos agat, ut nostrae facultatis arbitrium admoneat; nec aliud sit gratia, quam lex, quam propheta, quam doctor, cui circa omnes homines per universum mundum commune et generale sit studium, ut qui voluerint credant, et qui crediderint, justificationem merito fidei et bonae voluntatis accipiant: ac sic gratia Dei secundum hominum meritum tribuatur: atque hoc modo gratia non sit gratia: quia si meritis redditur, et non ipsa est bonorum creatrix, frustra gratia nominatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL