Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Innocentius PP. XI Sollicitudo pastoralis IntraText CT - Text |
1.
Sollicitudo pastoralis officii, quo catholicae Ecclesiae per universum orbem diffusae regimini divina dispositione praesidemus, nos urget atque impellit, ut religiosorum viroum Ordines ad omnipotentis Dei gloriam et animarum salutem sapienti pietate ab hac sancta Sede institutos, magnisque in Ecclesiam Dei meritis fulgentes, in sanctis ac primaevis eorum institutis confovere et conservare, ac a noxiis, quae primigeniae religiositatis spiritum atque rigorem extinguere et relaxare possent, tueri et praemunire, felicibusque illorum in via mandatorum Domini progressibus consulere, quatum nobis ex alto conceditur, studeamus.
Cum itaque (sicut accepimus) in pluribus capitulis generalibus Ordinis fraturm Minorum sancti Francisci de Observantia nuncupatorum, et novissime in Vallisoletano, quod anno MDCLXX celebratum fuit, unanimi omnium fraturm vocalium consensu declaratum et protestatum fuerti, in nullo regulae eorumdem fraturm Minorum praecepto eatenus cum fratribus Minorum de corpore Observantiae, sive Observantes, sive Reformati, sive Observantes, sive Reformati, sive Discalceati, sive Recollecti dicantur, dispensatum fuisse, nec ipsum Obervantiae corpus ullam unquam admisisse vel admittere dispensationem in regula, sed potius velle pro viribus, Domini favente auxilio, illam pure observare iuxta Summorum Pontificum declarationes a fratribus Obervantibus seu de Observantia in sui statutis generalibus recapitualatis, pro cismontanis anno MDCLXII, et pro ultramontanis anno MDCXXI, ac a Reformatis, Discalceatis et Recollectis in suis particularibus constitutionibus repective admissas et receptas: