Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Innocentius PP. XI Sollicitudo pastoralis IntraText CT - Text |
3.
Ut autem in ingressu religionis uniusque de obligationibus sumere vult, plene informetur, statuimus ut nullus recipiatur ad habitum regularem in eodem Ordine, nisis prius plene informatus sit de praedictis praeceptis regulae obligatibus in conscientia, et praevia hac notitia velit probationem subire; nec quiquam admittatur ad professionem regularem, nisis prius examinatus sit de intellectu regulae et praeceptorum eius iuxta praedicta, et deinde immediate ante illam coram tota communitate fiat ei protestatio, quod ad observantiam regulae cum omnibus eius praeceptis tunc enumerandis et exprimendis obligetur in professione, eamque protestationem admittat, et sub ea professionem faciat.