Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Innocentius PP. XI Sollicitudo pastoralis IntraText CT - Text |
4.
Quia vero efficacius praedicta observandi medium est exemplum praelatorum sive superiorum, ideo statuimus pariter neminem eligi posse in praelatum sive superiorem in Ordine praedicto, qui vitam communem observantiae non sequatur, hoc est qui frequenter equitet, seu infirmitatem, qua ab obligatione pedibus incedendi excusetur, habeat, qui indusiis seu camisiis aut lineis utatur apud se vel in lecto, qui claceatus incedat, qui ieiunia Ecclesiae et regulae non observet, qui aliquando visus sit contrectare pecunias, nisis iam per trienium saltem emendatus sit, qui notabiliter defectuosus sit in assistendo communitati chori, refectorii et aliis, prout sibi in constitutionibus praescribitur. Porro electio illius, qui in omnibus praemissis vitam communem non sequatur, irritanda sit a praelato sive superiore generali, capta informatione extraiudiciali, pro sua conscientia, sine strepitu iudicii, cum consilio tamen et assensu trium fraturm, qui ministri provinciales vel saltem definitores provinciae sint vel fuerint; ipsorum autem conscientias, ne aut ille expellatur qui vitam communem sequatur, aut ille confirmetur qui eam non observet, oneramus.