Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Pius PP. XI
Rerum condicio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Introductio

PIUS EPISCOPUS

 

SERVUS SERVORUM DEI

 

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 RERUM CONDICIO ea erat, in Italia praesertim, sub exitum saeculi duodecimi aliquantoque serius, ut, quamvis universe christiana societas in fide consisteret, homines tamen nimis multi, fluxarum rerum cupiditate distenti vitaeque superbia elati, in omnem morum pravitatem erumperent; atque, elanguescente iam caritate Christi, odia usquequaque foverent et civitates ad intestina bella calamitose impellerentNihil igitur optatius tum esse poterat quam ut singularis vir a Deo excitaretur qui, virtutum omnium laude praecellens, et opportuna remedia his malis afferret et populos ad christianos spiritus revocaretIamvero nemo ignorat societatis eorum temporum emendandae munus praecipue Francisco Assisiensi divinitus demandatum esse, qui effrenatis vitiis studium opponens christianae humilitatis et paupertatis, mutua omnes caritate coniungere studuitItaque cum plurimi unidque ad tantum virum confluerent discipuli, in immensum sane succrevit Franciscalium Familia, cum ex sodalibus trium Ordinum quos Franciscus ipse constituit, tum deinceps ex iis tertiariis qui, perfectioris vitae cupidi, communem vitam agentes, sodales Tertii Ordinis Regularis nuncupati sunt. Merito igitur hi quoque Seraphici Patris memoriam, septimo exeunte saeculo ab obitu eius sanctissimo, non solum piis supplicationibus sollemnibusque sacris publice habitis, sed etiam actuosioris pietatis propositis laeto animo per hunc annum celebrarunt. Etenim omnes norunt quam diligenter, inde ab instituti sui initio, tertiarii regulares sanctum Francisci spiritum induere contenderint, eundemque in multa religionis et caritatis opera traducere consueverint.  Quapropter factum est ut Decessor Noster Leo PP. X, Constitutione data Inter cetera, eorum Regulam comprobaret.  Atqui, ut in humanis rebus contingit, plura quidem, decursu temporum, quae a Leone PP. X decreta fuerant, vel prorsus obsolevere vel cum quibusdam Codicis iuris canonici praescriptis non omnino consentiuntQuamobrem necesse fuit ut illa Leonis X lex ad nostra haec tempora itemque ad recentiora Ecclesiae decreta accommodaretur, ut Tertiarii Regulares, aliaeque multiplices votorum simplicium religiosae familiae quae, cum in suum ipsarum institutum Francisci spiritum induxerint et franciscali nomine utantur, Franciscum Patrem quodam modo habent, novum inde incrementum capientes, alacritate vel maiore optime de christiana civilique re mereri pergerentItaque legis huiusmodi emendandae munus Sacrae Congregationi negotiis Religiosorum praepositu plenius imbutam et hodierno Ecclesiae iuri congruentem confecisset, eam ipsam Nobis approbandam pro officio subiecit;  cuius quidem Legis ea sunt capita quae hic referuntur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL