| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Pius PP. XI Rerum condicio IntraText CT - Text |
7.
Magnum signum et adiumentum dilectionis in Christum est frequens, imo quotidianus accessus ad SS. Eucharistiam, quae simul est et sacrum convivium et memoria Passionis eius. Sit quoque religiosarum animarum cura Dominum Iesum, sub mirabili mysterio nobiscum manentem, frequenter visitare ac devote venerari: hoc enim maximum est Sacramentum in Ecclesia et fons inexhaustus bonorum omnium.