Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Pius PP. XI
Rerum condicio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

 Debent quoque esse parci in verbis et locutionibus, quae raro sine peccato multiplicantur.  Talis sit Fratrum et Sororum conversatio, ut omnes verbo et exemplo aedificent ac memores sint Dominum dixisse:  « Sic luceat lux vestra coram hominibus:  ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. » (Matt., V, 16). Pacem annuncient omnibus humili et devota salutatione utentes:  et pacem non in ore tantum, sed et in corde semper secum deferant (Reg.. cit., cap. VI).

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL