| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Pius PP. XI Rerum condicio IntraText CT - Text |
25.
Omnes tam Fratres quam Sorores ad religiosi status quem professi sunt praescriptum, vitam instituant et componant, atque in primis, quae ad suorum votorum perfectionem pertinent, fideliter observent. Ea praesertim maximi faciant, quae ad Seraphici Patris caritatem et paupertatem sectandas inducunt: filium enim maxime decet Parentis sui et imaginem et virtutes referre.