Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
12. Quomodo quaedam Yolendis Monialis, praemonita ante mortem per eam, apparuit post eam.
Quaedam Yolendis, Monialis nigra, in monasterio super Sambram, mundi illecebris dedita, ad monasterium de Aquiria hortatu piae feminae convolavit; fuit autem nobilis genere, et delicatissimi corporis femina. Pro hac pia Lutgardis mira precum instantia Dominum exoravit ut ei peccata dimitteret, et gratiam infunderet devotionis. nec potuit Christus negare quod petiit: sed mulierem ad sanctae conversationis statum perduxit. cum ergo ibidem annis pluribus Domino deserviret; obitum suum Domino revelante cognovit: et accessit ad piam matrem suam Dominam Lutgardem: Pro me, inquit, instantissime Dominum depreceris, quoniam vitae meae instat jam finis. Cui pia Lutgardis: Constanter, inquit, expecta Dominum,quia certa sum, quod tecum misericorditer aget: et in proximo te a poenis, quas vereris, eripiet; Tu autem post mortem revertaris ad me; et rediens primo mihi dicito; Benedicte: deinde Pater noster cum Salutatione Angelica perorabis; ne solito diabolus aliquod figmentum adducat. Mortua est ergo, ut praedixit, in miro fervore spiritus Monialis: et nec triginta dierum tempus excessit, cum ecce, orante pia Lutgarde, mortua ei Yolendis apparuit; et sicut in vita rogata fuerat, primo dixit Benedicit, et cetera quae praedixi: Pia ergo Lutgarde respondente; Dominus, statim intulit; Quomodo est, inquit, tibi? Et mortua, Dominus, inquit, non abhorruit me pro meorum enormitate peccatorum, sed ob gratiam tui magnam consecuta sum misericordiam. Et hoc dicto disparuit. Lutgardis autem cum multis lacrymis divinam super peccatores misericordiam benedixit.