Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

18. Quomodo flamma visa est exire de ore ejus, dum cantaret.

Itaque non posset credi de facili, cum quanta spiritus alacritate in cantandis Horis domino deserviret. cum ergo die quadam in Vesperis cantaret in choro, Monialis quaedam, quae ab opposita parte in choro stabat, visibilibus oculis corporalis fliminis, [?] flammam de ore ejus vidit ascendere, et in sublimi aere penetrare. Ad cujus visum insolitum timida et pavefacta puella, fere exanimis facta est. Finitis ergo Vesperis, pia Lutgardis Monialem dulciter consolata, tandem adhuc timenti dixit: Nolo te filia carissima, ista visione terreri: quia in veritate divinitus factam intelligas. Nota ergo Lector, quod de multis hoc legitur accidisse: et corporalem flammam in eis visam fervidae orationis desiderium figurasse. [Plerique minus spirituales mirati sunt, quomodo in factis tam magnificis calcare humanam gloriam potuisset. Et, respondeo: Adeo (ut mihi ipsamet dixit) spirituali et solida interius gloria plena fuit, quod nulla eam forinsecus inanis gloria vexare potuit; sed veluti columnam Spiritus sanctus eam immobilem fixit].




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL