Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
19. Quomodo communicata Corpori Domini, noluit carere prandio; sed dixit Domino ut quamdam debilem Monialem occuparet reliquiis cogitationum; et sic factum est et probatum.
Cum Augustinus, Doctorum omnium maximus, in libro de Civitate Dei dicat, quod in cunctis nobis semper debeat praeesse discretio et quasi moderando singulas discernere voluntates; piam utique Lutgardem discretione maxima novimus viguisse, quod patet in hoc capitulo quod subjungo. Die quadam Dominica, cum Sacramentum salutare Christi corporis accepisset, et reliquiae cogitationis diem festum in ea agerent Salvatori, ita quod grave esset ei ad mensam cibi corporalis accedere, dixit; domine Jesu, non est modo mihi congruum tempus tuis deliciis occupari, sed vade ad Elizabet quae una hora a cibis abstinere non potest, et occupa cor ejus: me autem comedere permittas et refici. Erat enim ibidem quaedam Monialis, quae infirmitate hujusmodi laborabat, ut pluries in die et pluries in noctem refici operteret. Ad verbum ergo piae Lutgardis nox Christus obediens, ad Monilaem repente transivit, et cor ejus tanta suavitate replevit, ut a corporali cibo contra consuetudinem sine ulla molestia per longum temporis spatium abstineret. In hoc ergo notari potest discretio magna piae Lutgardis, quod debilitare noluit corpus suum occupatione etiam spiritali: utilius ducens illud ad multos alios labores animabus utiles conservare, quam extra horam (quia omnia tempus habent) ad destructionem sui inutiliter fatigari. Et hoc quidem contra illos, qui semel aut bis spiritus suavitate degustata, sibimet inimici crudelite corpus abjiciunt; et dum in Deum per hoc tendunt spiritu fortiori, corpus in adjutorium spiritus datum destruunt; et sic spiritum, per destructionem corporis impotentem effectum, miris sinunt miseriis aggravari: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam. contra quos expertissimus Doctor loquitur Paulus: Nemo, inquit, carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam: Nutrit utique,non ad delectationem, sed ad sustentationem. Abraham montem visionis ascendens, oblato sacrificio ad asinum rediit: cui Salomon onus jubet inponi [?], et postea paleam dari. De his Lector quid agat, excogitet: nos autem brevitatis causa ad reiqua transeamus.