Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

20. Quomodo eadem Elisabeth curata fuit, ipsa orante.

De eadem Elizabeth inopinabile multum miraculum accidit, quod subjungo. Sicut enim diximus, omni fere hora eam comedere non solum diebus, sed etiam noctibus quandoque oportebat: et tamen ita debilis erat, quod nullo modo in pedibus stare posset, sed in lecto continue decumbebat. Cum ergo in pia Lutgarde, virtutem orationis luce clarius angovisset; rogavit eam cum magna cordis instantia, quatenus pro ea Dominum exoraret, ut ei ante mortem, possibilitatem surgendi, et conventum frequentandi concederet, ut per hoc ante finem vitae suae Domino Jesu Christo plenius deserviret. annuit ergo illa pro ea Dominum deprecari. Cui dominus in haec eadem verba respondit: Elevare, inquit, elevare consurge filia Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus. Hanc ergor epsonsionem Domini et causam responsionis, cum litteratis Monialibus indicasset, adverterunt ex aegritudinis lecto Elizabeth elevandam, et consurrecturam in sanum statum; in quo solvenda erant vincla colli ejus, et captivitas elidenda, quibus in infirmaria debiles, non tantum modestis, verum etiam discolis subjici ministris oportet, voluntarios pariter et invitos. Et factum est sicut ei Dominus dixerat: elevataque Elizabeth de lecto aegritudinis,in quo jacuerat annis multis, consurrexit ad onus Ordinis indefesse, et perfectissima sanitate diu postea Christo Domino deservivit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL