Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

21. Quomodo desideravit martyrium pro Christo sustinere, et illo desiderio rupta est vena contra situm cordis sui, et in mirabili copia effudit sanguinem; et sic Dominus dixit ei, quod exinde acciperet meritum Agnetis in martyrio.

Recogitabat eum, qui talem a peccatoribus sustinuit tribulationem, et miro modo accensa est Christo vicem rependere, et pro eo martyrium sustinere. Sed, quia tempus Martyrii velut hiems transiit, imber abiit et recessit; Christus ei aliud genus, etiam corporalis martyrii praeparavit. Accidit enim nocte quadam, ut dicto Completorio ante lectum suum in dormitorio staret, orationibus occupata. Ecce incidit illi cogitatio die praemissis, coepitque miro et ineffabili modo desiderare, ut pro Christo, sicut Agnes beatissima, martyrium sustineret. Cumque tantum in tali desiderio aestuaret, ut jam se mori prae desiderio crederet; rupta est ei vena contra situm cordis extrinsecus; et exinde tantum sanguinis fluxit, ut tunicae ejus et cuculla copiosissime rigarentur. Debilitata ergo resideit paululum: et statim apparuit ei Christus, in vultu congratulantis, et dixit: Pro desiderantissimo fervore martyrii, quem in effusione istius sanguinis habuisti; idem martyrii meritum in coelo recipies, quod Agnes beatissima, pro fide mea in capitis abscissione suscepti: quia martyrium ejus tuo desiderio in sanguine compensasti. Hoc concordat illi quod in principio libri primi posuimus ubi matrona quaedam nobilis et devota piae Lutgardi adhuc juvenculae dixisse refertur:* Tu, ait, bona Agnes et vere Agnes altera eris. O plane beatissima mulier, quam ipse Christus in pacis tempore corona martyrii decoravit. Hujus gloriosissimi facti testes duae de Monialibus extiterunt, Margareta et Lutgardis cognomento Limmos devotissimae feminae; quae, post effusionem sanguinis, piae Lutgardis vestimenta laverunt. Testis quoque fuit et cicatrix ruptae venae, usque in diem, qua felix ejus anima ab hoc seculo transmigravit. Testis cessatio vexationis fuit, qua Deus in Evae sexu superbiam mitigavit: fuit autem annorum viginti et octo quando ei ista contigisse feruntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL