Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
32. Quomodo in Cantico, Te Deum laudamus, B. Virgo apparuit ei.
Frequenter accidit, ut dum Psalmodiam ruminaret, ei Spiritus sanctus virtutem et intelligentiam versuum revelaret. accidit ergo nocte quadam, ut dum in Cantico, Te Deum laudamus, versum illum, Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum, diceret; ei beatissima Virgo Maria, quasi congratulans appareret: intellexitque versum istum beatissimae Virgini fore gratissimum, per quem memoratur suscepisse Dei filium. Hoc ergo mihi ipsamet sicut filio dilecto revelans; admonuit, ut quoties versum istum dicerem, me toto corpore ad laudem gloriosae Virginis inclinarem. Quod et diu feci et facio, et ad idem faciendum cunctos legentes admoneo.