Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

Spiritu prophetiae futura, absentia, et arcana indicata.

34. Quomodo in ultis spiritu prophetico claruit; quomodo et nomen et meritum cujusdam Virginis Osannae designatum fuit per eam, quod per annos multos ignoratum erat.

Constat multis et per multa, piam Lugardem spiritu prophetiae claruisse. Quidam ordine Presbyter ad Gallicas partes in Jotrensi monasterio Galliae veniens, cum in crypta quadam, ubi Sanctorum corpora quiescebant, nocte oraret; et Sanctae cujusdam tumulum, ex alabastro lapide factum, inopinabiliter aperiret; et nomen aut meritum ejus scire non posset; piam postea Lutgardem rogavit, ut pro revelatione nominis ejusdem Dominum exoraret. Annuens ergo viri precibus totam se ad precandum dedit et statim quod petiit, impetravit. Apparens enim ei praedicta Sancta dixit: Ego vocor Osanna virgo, filia quondam Regis Scotiae, et per miraculum Domini ad partes Galliae adducta, sancte vixi: defunctaque ibidem ac sepulta solenniter, mei tandem per negligentiam temporis incolae referret, subjunxit: Vellem ut haec eadem tibi Dominus in testimonium veritatis ostenderet: et ille; Non sum, inquit, dignus ut mihi talia demonstrentur. Cui illa: Etsi forte minus dignus sis, tamen illa digna est, cujus digne praeconia revelentur. Nec mora super hoc pia Liutgarde orante Dominum, eadem nocte dicto viro per somnum tribus vicibus Virgo apparuit, et quod Osanna vocata sit indicavit. Qui vidit, testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL