Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

43. Quomodo vixit in triplici statu; et hoc fuit jacere in triplici lectulo
Cantici Canticorum.

Tres lectuli in Canticis Canticorum secundum statum triplicem in anima distinguuntur. Primus est ubi dicitur: In lectulo meo per noctes quaesivi quen diligit anima mea. Secundus est ille lectulus Salomonis, quem ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel. Tertius est ille, de quo dicitur: Lectulus noster floridus. Primus lectulus comparatur statui poenitentiae; qui est status inchoantium: secundus, statui pugnae; qui est status proficientium: tertius, status vitae contemplativae, qui est status perfectorum. In primo, jacet vulneratus; in secundo, fatigatus; in tertio, delicatus. In primo igitur, hoc est in lectulo poenitentiae, etsi numquam alicujus peccati mortalis plaga vulnerata sit, pia tamen Lutgardis Dilectum perfecte quaesivit; quando secundum Psalmistam singulis noctibus peccata ignorantiae suae singulariter planxit, et lectulum conscientiae suae diligentissime lavit, et stratum suum lacrymarum suarum mira ubertate rigavit. In secundo quoque lectulo, qui est pugnae, pia Lutgardis dilectum quaesivit, quando contra carnem pugnans, mira abstinentiaet labore eam subegit; mundum extrema paupertate et humilitate devicit: diabolum remediabilibus lacrymis et oratione dejecit. Hunc lectulum sexaginta fortes ex fortissimis Israel ambiebant, quando eam, non tantum Angeli, sicut jam scripsimus, verum etiam ipsa Christi Mater, cum aliorum Sanctorum agminibus protegebant. In tertio autem lectulo, quo est quietis, pia Lutgardis dilectum perfecte quaesivit, quando nec ipsis Angelis innitebatur aut Sanctis, sed in accubitu solius Sponsi per contemplationem dulciter requievit. Unde cum Isaia dicere potuit: Coangustatum enim est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest. Hic lectulus floridus dicitur, verna multiplicitate virtutum, et redolentissima opinionis suavitate respersus; et, Noster, hoc est Sponso tantum et sponsae communis: in eo quod dicere potuit: Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia. Et illud: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Quod miri?

Nescit amor Dominum, non novit amor dominari,
Quamlibet altus amet, non amat absque pari.

Alioquin ancilla dici posset, non sponsa: quae utique in figura hujus mysterii in primis parentibus de latere sumpta est, non de pede. Proinde ita spiritus ejus absorbebatur in Deum; ut cum Regina Saba in admiratione deficiens, ultra spiritum non haberet; sed tota translata in Deum, instar guttae aquae in dolium vini, unus cum eo spiritus miscebatur. Et hoc est, quod Christus ad passionem properans a patre pro his qui credituri essent petiit, dicens: Sicut tu, Pater in me, et ego in te, ita et ipsi in nobis unum sint!

At quoniam secundae hujus editionis librum rebus multi modis, et ut putamus, utilibus in longum extendimus, ut gratius quidem ad pretiosae mortis ejus historiam transeamus, pausationis modicae interstitio respiremus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL