Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
4. Quomodo Cardinalis Jacobus, mortuus in Roma, quarto die, raptae in coelum apparuit; et dixit, se liberatum a Purgatorio.
Peractis secundario septem annis, quos in pane tantum et olere jejunavit, iterum revelatum est ei, ut tertio jejunia votiva susciperet, per quae Deus illud malum averteret, quod per quemdam inimicum Ecclesiae Christi imminere certissime verebatur. Ab illo ergo tempore usque in finem vitae suae ita continuavit jejunia, ut nullum penitus diem, nec ipsam diem solennissimam Paschae a jejunio praeteriret. Mortua est autem, ut postea plenius exponemus, anno septimo hujus jejunii salutaris. Nec sine fructu jejunii, ut nos certissime jam speramus. Dixit enim mihi, cum pro praedicto periculo graviter formidarem, anno scilicet praecedente quo ex hac vita discessit: Consolari, carissime poteris, ut confido, in eo qui dicitur occultus insidiator Ecclesiae, aut humiliabatur precibus fidelium, aut in proximo vita excedens, pacem Ecclesiae relinquet, quam confundere putabatur. Nondum vidimus quae praedixit, sed vere confidimus jam complenda. Neque enim unum ex omnibus, quae futura praedixit per annihilationem in terram vidimus excidisse, utpote illius verba, quae de Spiritu Dei hausisse plenissime comprobatur.