Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
10. Quomodo audiente Moniale facta est vox super eam, Deliciae meae esse cum filiis hominum.
Die quodam cum anima piae Lutgardis, ad pietatem inclinata, Christo in contemplatione sincerius jungeretur, facta est vox super eam, audiente quadam devotissima Moniali dicens: Deliciae meae sunt esse cum filiis hominum. Quid miri? quid novi? Paradisum paradisorum Augustinus, contemplativorum maximus, fidelem et devotam animam nuncupavit, et merito: In creatione enim coeli et terrae,verbo tantum dixit, et facta sunt: in recreatione vero animae, dilapsae per peccatum Adae, quantum laborem triginta tribus annis usque ad ignominiosam mortem Christus sustinuit, quis aestimare sufficiet? Deum et verum hominem haec quidem sustinuisse non ambigo: sed quanti pendendus sit ille, pro quo iste talia tantaque sustinuit, ad plenum, numquam quis sufficiet admirari; maxime cum ille, qui vicem pro posse rependens, ea quae desunt passioni Christi in carne sua non desinit adimplere. Quod Lutgardem fecisse magnopere, nemo dubitat, qui hanc novit; nullus ambigit, qui haec legit. Secundum praecedentia ergo, quid Christo Dei filio nostris temporalibus delicatius esse potuit, quam Lutgardis; Si fuerit, nescio; Deus scit. Unum scio, credidi propter quod locutus sum, quod nullam me talem vel legisse meminerim vel audisse.