Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
20. Quomodo corpus sepultum fuit.
Ex hinc, cum sacrum corpus
ejus sepeliendum jaceret in feretro; quaestio mota est, ubi tantae et tam
solemnes reliquiae conderentur. Et accidit ut ex ordinatione divina venerabilis
Abbas de Alna, Pater secundum ordinem ipsius monasterii Visitator, ex triduo
ante sepulturam piae Lutgardis, et maxime exitum expectaret. Mota ergo
quaestione, ubi deceret thesaurum tam pretiosissimum tumulari; respondit Abbas:
Et ubi, inquit, nisi in Ecclesia, ubi digne possit ab omnibus frequentari. Sane
per omnia et provide respondit et digne, secundam ea quae ipsamet in vita
praedixerat. Cum enim magis familiares ejus in Aquiria Moniales, ab ea in vita
quaesissent, quid facerent ipsa mortua, quae tanta orationum ejus suffragio
frustrarentur; respondit; Ad tumulum, inquit, meum confegite; ibi
vobisaderomortua?, sicut vivens. Quam vero et prophetico spirituista praedixerit,
nullum ambigo jam nescire, qui fido corde ejus adjutorium invocavit. Ubi autem
hoc convenientius fieri debuit, nisi in deputato loco, ubi adhaerere Deo in
oratione et contemplatione consuevit. Obtinuit ergo verbum Abbatis consensum
omnium, et in dextro chori latere, juxta parietem ubi orare consueverat, in
loco solenne et honorifico, sepelitur. Dicta autem
Sybilla de Gagis, epitaphii more versificans, dixit.
Lutgardis luxit; vitam sine crimine duxit;
Cum Christo degit, quam lapis iste tegit.
Esuriens haec et sitiens coelestia, luxit;
Mera dies, sponsi facies, ilii modo luxit.
Haec speculum vitae, flos claustri, gemma sororum
Fulsit in hac pietas, compassio, gloria morum.