Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
Caput
I
Pia Lutgardis Virgo, ex illa quondam famosissima civitate Tungrensi, matre nobili, patre cive, originem duxit.Pater itaque tenerrime filiam diligens, et secundum fastum seculi eam cupiens prosperari; viginti marcas argenti, cum illa adhuc esset infantula, cuidam credidit mercatori, ut ex iis medio tempore, quo parvula cresceret, multiplicatis copiis paraphernalia nupturae filiae in dotibus augerentur. Puella autem crescens, et quid pro se fiebat agnoscens,prout talis aetas velle poterat, ad conjugium inhiabat. Sed pius Dominus, providus futurorum, qui vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, frustrato patris consilio, de Lutgarde, sponsanda sibi, aliter disponebat. Ille enim qui deputatam Lutgardi pecuniam per mercationes susceperat ampliandam, frequenter in Angliam transiens, et per infortunia diversa dissiliens, usque ad unam marcam viginti marcas totaliter dissipavit. Nec ista tamen intentionem patris aut effrontem impudentiam filiae a propositore vocassent; nisi piae matris instantia mentem filiae, modo minis, modo blanditiis evicisset. Dicebat enim mater filiae, et hoc saepius inculcabat: Si nubere Christo volueris, monasterium tibi, ubicumque volueris, honestissimum praeparabo. Si vero virum mortalem elegeris, nullum alium nisi vaccarum custodem habebis. His ergo et hujusmodi verbis illa praeclara mulier, et viri votum, et filiae voluntatem ad melioris conditionis propositum inclinavit.Fuit tamen in ornatu vestium, quamdiu degit apud patrem; sed jocos inhonestos fugit, et amatorias confabulationes, et ineptias penitus puellares: et mirum in modum, cum necdum cognosceret Dominum (nec enim ei tunc in aliquo fuerat revelatus) in corde tamen, cum sola esset, sentiebat interius nescio quid divini. Et revera ex tunc sibi templum habitationis suae dignissimum in Lutgarde Dominus praeparabat. Obtinuit ergo cum gratia divina jus maternum in filia: et annorum paulo plus quam duodecim aetate adepta, in monasterio S. Catharinae, juxta oppidum S. Trudonis in Hasbania, inter Moniales Ordinis S. Benedicti, divino srvitio mancipatur.