Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
16. Quomodo videbatur ei quod manus suae oleum distillarent.
Est oppidum in Hasbania quod dicitur Los; juxta ecclesiam hujus oppidi quedam Reclusa, pro vitae merito familiarissima piae Lutgardi, Domino serviebat. Apud istam diebus quindecim morabatur; et accidit ut post orationis contemplationem, tanta spiritus dulcedine repleretur, quod vocata Reclusa manus suae digitos ostendebat, et eos exprimendo dicebat: Ecce soror qualiter mecum agit Omnipotens; quia ex superabundanti gratia, repleor interius etiam digiti mei exterius, ad significandam gratiam, velut oleo nunc distillant. Et haec dicens quasi ebria, et vere ebria, cum gestu et tripudio mirabili, per reclusorium ferebatur. Quid miri? a sponso enim introducta in cellam vinariam, invitata erat; et postquam, ut cara, comedit, id est, cum labore edit poenitentiae panem; et ut carior, bibita bundantiam gratiarum; tandem, sicut carissima, inebriata est; et ideo modum excedens desipientium spiritu ineffabiliter laetabatur.