Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. Quomodo Mag. Jacobum de Vitriaco liberavit a quadam gravissima tentatione.

Cum Magister Jacobus de Vitriaco ut ipse refert in libro vitae B. Mariae de Oignies, ipsius venerabilis feminae precibus praedicationiss gratiam accepisset; factum est ut religiosam quamdam mulierem languentem in lecto, non turpi amore, sed nimis humano diligeret. Hujus igitur consolationi intentus assidue, praedicationis officium segniter omittebat. Pia ergo Lutgardis, vinculum cordis ejus et dolos diaboli in spiritu sentiens, aggressa est inmultis lacrymis pro eo Dominum deprecari. Cumque nihil proficeret orando, et Dominum super hoc argueret ut crudelem, respondit Dominus: Orationibus, inquit, tuis incontgrarium[?] homo nititur, pro quo petis: Haec dicens, distulit Dominus quod petebatur implere. Quod ut vidit pia Lutgardis, impatientius agens, Domino magnis vocibus inclamavit: Quid est, ait, quod agis benignissime ac justissime Domine? aut separa me a te, aut hominem pro quo peto libera, etiam non volentem. Mira res! Nulla mora inter rogatum et factum penitus intervenit, sed prorsus et protinus liberatus, Liberatori suo et ejus famulae benedixit; sensitque aperti oculis post liberationem periculum, quod ante, humano amore caecatus, videre non poterat. Nec grande post haec tempus excessit, cum idem venerabilis Jacobus ad Episcopatum Acconensem in transmarinis partibus est electus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL