Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
5. Quomodo voluit certificari super statu suo; et apparuit omnibus videntibus juvenis splendidus ad consolandum eam.
Spiritu quoque timoris Domini pia Lutgardis humilter insignita, quasi tumentes fluctus, super se Dominum metuebat, et omnia opera sua, velut facta in dubio, erebatur. Diu ergo ejulans quotidie Dominum precabatur,ut se certam redderet etiam in praesenti. In hoc autem desiderio prolixius constituta, die quadam vocem ad se manifestissime factam audivit: Secura jam esto, carissima, quia placet domino vita tua. Ad horam ergo pia Lutgardis exultans, coepit ut prius nihilminus formidare. Iterato atuem ad eam vox facta divinitus dixit: Visne tu Dominam Mariam de Roavia testem tuae securitatis habere? Et illa: Non inquit, nimis timorata est, et diu jam anxie mihi differret revelare quae sciret. Cui vox divina; Interim, inquit, quiesce, carissima: in proximo fies manifeste et perfecte secura. Ex inde vix quatuor dierum spatium pertransivit, cum ecce vir spectabilis et ignotus omnibus, locutorium, ubi Moniales consederant, introivit. Salutatis ergo breviter omnibus, postulavit piam Lutgardem ociusaccersiri Quae ut venit, salutavit eam; et omnibus audientibus dixit: Haec tibi mandat Omnipotens: jam secura vivas de cetero; quia Domino in te bene complacuit. Haecdicens juvenis sine mora disparuit; nec ultra restabat quaerere, unde venerat, aut quis esset [Non multo post quidam sanctissimae vitae homo revelationem divinam accipiens, in Aquiriam venit, et eam in supradictis consolationibus confortavit.]