Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
7. Quomodo Innocentius Papa III mortuus, statim apparuit ei.
Sub isto fere tempore Dominus Innocentius Papa tertius,post celebratum lateranense Concilium, ab hac vita migravit; nec intercessit mora post obitum, cum ipse Papa piae Lutgardi visibiliter apparuit. Illa autem ut vidit apparentem, maxima flamma circumdatum; quis sic esset,interrogat; Et ille: Ego sum, inquit, Innocentius Papa. et illa cum gemitu; Quid est, inquit, te nostrum omnium Patrem tanto supplicio cruciari? Cui ille; Tres, inquit, causae sunt, quare sic crucior: per has autem eram dignissimus aeterno supplicio tradi: sed per intercessionem piisimae Virginis Mariae, cui Monasterium aedificavi, inf ine poenitui, et aeternam mortem evasi. Cruciabor tamen atrocissimis poenis usque in diem extremi judicii. Hoc ipsum autem, quod ad te petiturus suffragia venire potui, mihi utique a suso Filio, misericordiae Mater obtinuit. haec cum dixisset, repente disparuit. Lutgardis autem obitum et necessitatem defuncti Sororibus, ut ei succurrerent, indicavit. Ipsamet autem animo compassa tanto piaculo, mirabili se pro illo, qui apparuit, affixit supplicio, Nota autem Lector, quod ex revelatione piae Lutgardis ipsas tres causas accepimus; sed eas ob tanti Pontificis reventiam subticemus.