Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10. Quomodo daemon apparuit ei et dixit se decepissequamdam Monialem; et quomodo illa Monialis liberata est.

Cum quaedam religiosissima Monialis in revelationibus, quasi a Deo sibi factis per diabolum deciperetur, pia Lutgarde orante pro illa Dominum, respondit Dominus; Illumina his qui in tenebris et umbra mortis sedent. cumque haec verba Domini, utpote laica, non intelligeret; quaesivit ea a quadam Moniali, et intellecta recepit. Instantius ergo ipsa Dominum supplicante, apparuit ei daemon, dicens: Ego sum spiritus mendax, qui illa decipio Monialem. Cui illa, Vade, inquit, ad Fratrem Simonem, in Alna monasterio degentem; et idem dicas ei, ut testem habeam veritatis. Nec mora, obedit Diabolus; et Frater Simon in Aquiriam venit. Erat autem idem Simon vir Dei spiritu plenus; et sicut liber ejus vitae testatur), cui Dominus plurima revelavit. In unum ergo pia Lutgardis et Frater Simon secundum revelationem Domini concordantes, Monialem protinus mandaverunt. Nec mora manus et maembra Monialis contrahebantur rigore fortissimo, et os ejus adeo fortiter claudebatur, ut cultello non posset aliquatenus aperiri. Videntes ergo turbabantur timore horribili; et flexis in oratione genibus, pro tanto piaculo misericordem Dominum exorabant. Quid ergo factum est? Nequaquam fas erat in tantorum precibus inexorabilem Dominum inveniri. Mox ergo ut ab oratione Dei supplices surrexerunt, Monialis membra ad statum pristinum redierunt; aperuitque os, et cibum sumens confortata est; et ab illo die ac deinceps a deceptionis spiritu liberata. Tantis autem postea praerogativis vitae meritis, ut ipsemet vidi, condonata est, ut non solum illuminata in tenebris dici posset; sed etiam alios multos existentes in tenebris, morum exemplis illuminaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL