Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11. Quomodo quaedam Moniales ab incolis daemonibus liberatae sunt per eam.

Vidi ego ipse Cisterciensis Ordinis Monialem quae multis annis a daemone vexata, ad eam adducta est; et per maximam ejus precum instantiam liberata. Vidi et aliam quae a daemone incubo annis plurimis mirabiliter fatigata, per preces ejus erepta est et mundata: fuit autem, ut ipsa mihi frequentissime testabatur, nequissimus ille daemon, queam vexaverat et tanta spurcitia inquinaverat corpus ejus, ut nisi maxima violentia precum repressa fuisset, saepius se ad publicum meretricium obtulisset. Liberata autem per preces Dominae Lutgardis, in tantÉ pace peregit vitam, acsi numquam eam daemoniacae vexationis stimulus agitasset. Mira certe, et mira valde permissio Salvatoris ac Redemptoris; quod potestatem accipi Satan in mundÉ corpore, et hoc corpore virginali: quae potestas non tantum exercetur, ad carnis inquinamentum, verum etiam vix fieri potest quin procedat ad corruptionem mentis, et animae detrimentum. Quid mundius sponsa Christi? quid mundius Virgine, quae est sancta corpore et spiritu? et tamen in talem fieri ista percepimus. Quid restat ergo nisi exclamare cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Credimus tamen quod occulto et justo Dei judicio, mulieres ad istud inquinamentum, per excessum tentationis illicitum, perducantur: quomodo autem aliter, non videmus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL