Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
14. Quomodo prohibita fuit omni die Dominico accedere ad Sacramentum Altaris.
Eodem fere in tempore res apud multos pro animia dmiratione habita contigit, quam subjungo. Cum enim pia Lutgardis secundum consilium Augustini omni die Dominica perciperet Corpus Christ, prohibita est pia Lutgardis a Domina Agnete minus discreto usa consilio, tunc temporis Abbatissa, sumere omni die Dominico sacramenta. [Cui pia Lutgardis dixit: Obediens quidem ero, Mater charissima, sed hoc certissime praecognosco, quod in carne tua Christus hanc injuriam vindicabit.] Nec mora: invindictam facti, in tantum a Domino per intolerabilem infirmitatem afflicta est, quod ecclesiam ingredi non valeret; nec cessavit dolor per momenta concrescens, donec reatum indiscretionis agnosceret, et prohibitionem in pia Lutgarde poenitens relaxaret: sed et illae quae in hoc facto fuerant contra illam, aut notabiliter ab hac luce subtracta sunt, vel se ad illam humilitatis spiritu converterunt. Dignus zelus sponsi erga sponsae suae improbos turbatores.