Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

16. Quomodo daemones frequenter apparebant et, et quomodo timebant eam.

Frequenter quoque ad eam daemones veniebant, et funestum vel triste aliquid annuntiabant: illa autem conspuebat eos, et importunos Crucis signaculo depellebat.Adeo daemones timebant eam, ut etiam locum orationis ejus, quasi ferrum candans, vitarent attingere. Et ipsa quidem cum nec Psalmos intelligeret, nec aliquid de Scripturis, in ruminatione tamen illius Psalmi; Deus in adjutorium meum intende: et aliorum quorumdam versuum in Psalterio videbat daemones miro horrore diffugere, et a mali suggestione cessare. Unde intelligebat virtute verborum etiam a se non intellectorum praesentias daemonum propulsari, et eorum in tentationibus potentiam enervari. [Refert Frater Bernardus quod eam secreto dicentem audivit, nihil se timere diabolum, nec in ullo deceptionis modo, adversus eam, posset aliquatenus praevalere; Sed secundum promissum Domini, ipsa caput,id est initium tentationum ejus, virtutum pede potentissime conterebat.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL