Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput II

Orationis efficacia; desiderium Martyrii; auxilia tentatis et peccatoribus, imo et aegris praestita.

 [17.] Quomodo metuebat se non bene semper dixisse Horas debitas: et propter hoc quidam missus a Domino, securam feciteam.

Pia itaque Lutgardis, cum ad omnem perfectionem mirabiliter anheelaret, coepit miro modo insistere, ut omnem poenitus cogitationem, non tantum malas, verum etiam bonas, a se in dicendis Horis repelleret; et, quod in statu vitae mortalis impossibile est, eo solo quod diceret animum occuparet. cumque hoc efficere minime potuisset, coepit semetipsam grandi mentis scrupulo perturbare; et, quasi nihil dixisset, secundo vel tertio Horas singula siterare. Lugebat ergo in isto necessario vitae defectu, et a nullo amicorum suorum in hoc potuit consolari. Fiebant autem orationes ad Deum pro ea, ut eam Dominus ab hoc scrupulo liberaret. Nec eos fefellit Omnipotens. Inopinaten, induit Pastorem Dominus, oviculas insequentem, ad instar Amos Prophetae et in ore ejus verbum consolationis posuit pius Pater. Oves igitur mox dimittens rudis pastor, ad tredecim milliaria in Aquiriam venit: et accersita pia Lutgarde, audientibus etiam aliis, dixit: Haec dicit dominus: Nullo ulterius pro dicendis Horis dolore torquearis aut scrupulo: placibiles sunt orationes tuae et in conspectu meo gratanter acceptae. Haec ut dixit pastor, repente diffugit: nec locu fuit, quis esset, quaerere, vel aliquid amplius scire:postea tamen notum factum est quis [esset sut] fuisset. [Sedet per seipsum Dominus dixit ei; Nihil verearis ulterius, quoniam in te istum supplebo defectum.] Pia autem Lutgardis verbum utrobique de ore Domini prolatum sentiens, in pace conscientiae requievit, nec amplius eam postea super hoc inordinatus scrupulus fatigavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL