Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

25. Quomodo Monialem a tentationibus liberavit; et eadem miraculose,
quod precabatur, obtinuit.

Puella quaedam Ordinis Cisterciensis, cum gravissimo tentationum incommodo gravaretur, vidit ante annos multos sibi piam Lutgardem in somni apparere, dictum que est ei, illius debere se precibus liberari. Diu ergo postea ad eam in Aquiriam venit, ejusque faciem, in somnis tamen prius cognitam, recognovit: quam etiam, secundum quod praediximus, maxima precum instantia ab omni tentationum incommodo liberavit. tunc illa, piae Lutgardis in sui liberatione experta virtutem, rogavit eam, quatenus ab Omnipotente Deo precibus impetraret, ut Ordinis sui sustinere labores, et carere esu carnium posset: ab infantia enim puella languerat, et vix diebus jejunii carere carnibus poterat. Pia autem Lutgardis, cum aetatem puellae nimis teneram in tali abstinentia causaretur, et puella tamen impleri votum instantissime precaretur, tandem ejus lacrymis victa dixit: Vadas hinc: et ab ista die potestatem habebit, ut et carnibus careas, et tuum Ordinem teneas, ac superadde quod placebit. Mirum vere et stupendum miraculum, regressa puella ad locum suum, ei, secundum quod consuetum erat, in infirmaria carnes apponebantur: quas ubi intuita est, in simillima specie pudibundae, vix indisco propositos visu mox horruit, ita quod prorsus comedere facie aversa non potuit. Quod ubi saepe tentatum est, tantam abominationem carnium in mente concepit, quod numquam post verba piae Lutgardis carnes comedit; et non solum labores Ordinis, verum etiam quidquid in mortificationem sui corporis sustinere voluit, ipse sine omni molestia facillimum fuit. Haec mihi eadem puella, jamadmodum? vetula facta, et in regimine monasterii posita Abbatissa, cum maxima verecundia retulit: sed eam lauspiae? Lutgardis ista utique narrare coegit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL