Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
30. Quomodo Dominae Sibyllae, gravatae servitio ejus, per vocem nocte responsum fuit.
Cum quodam tempore pia Lutgardis debilitate corporis aegrotaret, Domina Sybilla de Gagis, quae ei ab ingressu Ordinis devotissime servire consueverat instigante nequitiae spiritu, ex diutino labore pene deficiens, corde et corpore fatigabatur; dixitque semel in corde suo; Ut quid in Dominae Lutgardis servitute sic laboro? Numquam mater mea tantum alicui cui in vita servivit, nec me decet esse tantae dedictam servituti? Nec mora; in ipsa nocte audivit quamdam vocem, dicentem sibi, Non veni ministrare. Quod ut illa audivit, seipsam graviter reprehendit, et piae Lutgardi postea in maxima jucunditate et delectatione servivit.