Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
33. Quomodo compatienti cuidam pauperculae, Dominus dixit ei, Portio mea.
Pauperculam quamdam indigentem valde conspiciens, ad benefaciendum ei mimro compassionis spiritu monebatur, et mox in spiritu dixit illi dominus: In Psalmo legis, et dicis mihi; Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. quod sic intelligas: Portio tua ego sum, nihil habes aliud, et ideo egenti respondeas: Aurum et argentum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi dabo; Ores autem pro ea, et dedisti ei quod tuum est haec dicens, Custodisti legem meam. Ad haec igitur Dei verba, modo mirabili interius illustrata, ad Dominam Sybillam de Gagis venit, et quid ei Dominus dixerat, indicavit. Quae scrutatis glossis super illum locum psalterii; Portio mea, domine, dixi custodire legem tuam invenit lucidissime secundum glossam, eidem Dominum respondisse. Constat ergo quia sacrae Scripturae eo spiritu sunt expositae, quo et editae.Simili modo cum quidam monachus Affligemii in parochiam dissolutissimam mitteretur, et eam orgarete? suppliciter, ut in tanto periculo pro se Dominum exoraret, respondit ei dicens: Expectans expectavi Dominum, et intendit ei. Quod ita evidentissime sic factum vidit, ut nilpenitus haesitaret, quin ei pia Lutgardis ex Dei spiritu respondisset.