Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
35. Quomodo cujudam apostatae reditum ad Ordinem praedixit.
Quaedam erat in Parco Dominarum, juxta Lovanium, devota Monialis, quae fratrem carnalem, de Ordine Fratrum minorum duodecim annos apostatam, inconsolabiliter deplangebat. Rogata est ergo pia Lutgardis, ut pro dicto apostata rogaret Dominum, quia soror ejus prae dolore sensum perdere putabatur. Illa vero compassa utrique, oravit ad Dominum: et ab oratione reversa, dixit: Dicatur illi bonae puellae, ut fiducialiter consoletur, quia frater suus est isto anno ad suum sanctum Ordinem reversurus. Quod ita factum inopinate sane percepimus, utpote de illo qui multipliciter fuerat seculi actibus irretitus. Nec legentes moveat, si de Ordine Fratrum Minorum aut aliorum per apostasiam aliqui exciderunt: neque enim aliquis istorum major est, nec longe tantus, quam ipsa habitatio Christi, in qua undecim boni perfidum Jam toleraverunt; aut melior quam ipsum coelum, unde Angelis ceciderunt.