Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
36. Quomodo Ducissae Brabantiae mortem praedixit.
Eodem fere in tempore illustris Ducissa Brabantiae, filia quondam Philippi Regis Franciae, graviter infirmabatur: ex longo autem tempore piam Lutgardem dilectam habens, mandavit ei, ut pro se Dominum exoraret. Quae statim facta oraratione [sic] remandavit ei, quod nullo modo delecto surgeret, sed se per Confessionem in omnibus praepararet, et cum maxima cordis fiducia Dominum expectaret. Nec mora, sicut illa praedixit, Ducissa defuncta est. Post mortem autem piae Lutgardi Ducissa apparuit; et quia per intercessionem gloriosae Virginis Mariae, quam in vita miromodo dilexerat, ultra speratum poenis purgatorii eriperetur; certissimis indiciis indicavit. Haec quidem venerabili et Deo devota Margareta, Domina de Velpia referente didici et conscripsi. Sed et idem accidit de viro nobili Domino Godefrido, filio Domini Godefridi, Castellani Bruxellensis; cujus obitum antequam sciretur aliunde, Sororibus nuntiavit.