Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

37. Quomodo cuidam mulieri tentationem occultam praedixit, et liberavit eam.

Reclusa de Curia S. Stephani, in puellarii aetate gravissimum tentationis incommodum sentiens, piam Lutgardem ut pro se oraret, adivit. Cujus incommodum cum ipsa quaereret, et illa dicere vereretur; dixit ei pia Lutgardis: Ecce, Dominus mihi, quod verecundaris dicere, revelavit: et haec dicens totum puellae cordis sui statum quod etiam Presbyteris revelare noluerat, patefecit. Exhortata ergo confiteri, eam ad Confessionem peccatorum et morum correctionem, ita perfecte sanatam et consolatam ab omni incommodo dereliquit, ut in maxima postmodum spiritus alacritate et gaudio Domino deserviret. Idem et per omnia fere consimile fratri Werico, Converso, de Aquiria, accidisse probatum est. Quid miri? Secum enim habebat illum in spiritu, cujus lucidiores sunt oculi super solem: quod in facto patuit, quod subjungo. Quidam peccatum commiserat in abditi simo loco, quod revelare Presbytero verebatur. Et ecce non diu post, quidam in specie peregrini rogabat illum, ut causa remissionis peccati, quod plus timeret, sibi caput lavare deberet. Quod cum ille facere jam coepisset, invenit in summo capitis peregrini oculum lucidissimum, et clamavit: O hominem, contra naturam in vertice capitis oculatum! Cui peregrinus: Hic est, inquit,oculus, qui te peccantem in abscondito vidit, et quem nulla possunt secreta latere. Haec dicens ab oculis mirantis evanuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL