Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

38. Quomodo quemdam, vexatum in Confessionibus audiendis, precibus liberavit.

Solicita supra modum pia Lutgardis fuit, notos Sacerdotes cum mira oris gratia frequentius admonere, gregem sibi creditum solicite procurare, et animas, quas Christus redemit a servitute daemonum liberare. Ego autem, licet indignus, cum ad Ordinem Presbyteri aetate juvenis accessissem, nondum me in Praedicatorum Ordine constituto, indebite et super vires, in Confessionibus audiendis vices habere Episcopi sum compulsus. Hoc autem cum in magna cordis formidine inchoassem, coepi// vexatis exterius auribus ex auditu, internis tentationum stimulis agitari. Maximo ergo timore et horrore correptus, ad piam Lutgardem, sicut ad specialissimam mihi matrem, accessi, et ei gravamen meum dolore tactus aperui. Quae compassa mibi in orationem se dedit; et rediens, cum magna fiducia dixit: Revertere, fili, in locum tuum, et laborem debitum animabus curandis impende; aderit tibi Christus protector et doctor: qui et in Confessionibus audiendis a jaculis inimici te potenter eripiat, et in defectu scientiae quem vereris addet gratiam ampliorem. Mira res; et licet ego ipsemet de meipso cum verecundia referam, ad laudem tamen Christi et ancillae ejus, quod factum est non tacebo. Ab illa igitur die, quamdiu injuncto officio usus sum usque in praesens, quo sedecim anni fluxerunt medii, prophetiam piae Lutgardis in me veracissimam sum expertus: etsi extra tempus, quando audiendis confessionibus non eram intentus, frequenter intolerabiliter sum vexatus. Et quanto immundiora fuerint quae audio, tanto minus ea curo, minusque moveor audiendo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL