Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

41. Quomodo diutius flenti pro peccatoribus apparuit Dominus, et manu propria abstersit lacrymas ab oculis ejus.

Lamentis diutius pro peccatoribus se affligens, adeo facies ejus quotidie rigabatur, ut secundum Hieremiam Prophetam, oculi ejus fontem lacrymarum deducere viderentur. Hic dolor, hic gemitus tam ineffabilis videntibus erat, ut vix dum quis sine gravi dolore cordis cernere praevaleret. Cum igitur placuit misericordiam Domino eam in talibus mitigari, apparuit ei in fletibus rugienti: et congratulans ei, quod miserorum negotium diu fideliter egisset; manu ipsa, quam pro peccatoribus in cruce extendit, a facie ejus lacrymas tersit, dicens: Consolatam te esse in his lamentis pro meis peccatoribus volo; nec sustinebo te in fletibus ulterius fatigari: sed placido cordis fervore in oratione persistes; et per hoc, sicut quondam per lacrymas, iram Patris dignanter avertes. Hic status in ea usque in diem mortis immobilis perduravit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL