Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
42. Quomodo quinque annis quotidie visitata est ab Angelis, et frequenter a Matre Domini vel Apostolis; et tamen nihil suffecit ei nisi solus Deus.
Christi visitata fuit, sive ab Apostolis, vel ab aliis specialibus Sanctis, exceptis continuis visitationibus Angelorum: et tamen in omnibus his perfectam spiritui suo requiem non invenit, donec ipsum solum Sanctorum Sanctum ineffabiliter omnibus dulciorem, utpote sanctificatorem omnium, inveniret. Et quid miri? quid novi? Afficitur pia Lutgardis cum sponsa in Canticis, cujus anima liquefacta est; vulneratur, languet anhelat, surgit, quaerit per vicos novae gratiae Sanctos, et per plateas testamenti veteris Patriarchas. Paululum istos pertransiit, quia non longe est ab unoquoque nostrum: invenit quem diliget anima ejus, sublimius acie mentis directa. Sic Petrus pertransiens vigilias civitatis, Heliam, Jeremiam, vel unum ex Prophetis, etiam ipsum Joannem Baptistam, ut amicum sponsi conjunctis adhaerentem, invenit quem dilexit; cui dixit: Tu es Christus filius Dei vivi. Christum, filium Dei moriturum, invenit Petrus: Christum, qui surrexit a mortuis et jam non moritur, invenit Lutgardis: illum in passione negatum, perdidit Petrus: istum in coelis regnantem, invenit et tenuit pia Lutgardis. Tenuit, inquam, eum: tenuit utique; et ita tenuit, quod non dimittet eum. Quanto enim quisivit ardentius, tanto strictius tenet: felix quaerens, sed felicior tenens. Tenuit eum fide, nec dimisit cum mutatione: nunc autem quaesitionis ejus modum triplicem videamus